라틴어 문장 검색

sedi fratrem iuniorem Angebat ideo privigni scelere peremptum, quod eius probrosae libidini, qua se comprimere temptaverat, noluisset succumbere.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:5)
Tiberium Neronem et Claudium Drusum privignos imperatoriis nominibus auxit, integra etiam tum domo sua.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장2)
ut Agrippa vita concessit, Lucium Caesarem euntem ad Hispaniensis exercitus, Gaium remeantem Armenia et vulnere invalidum mors fato propera vel novercae Liviae dolus abstulit, Drusoque pridem extincto Nero solus e privignis erat, illuc cuncta vergere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장4)
ceterum in nullius umquam suorum necem duravit, neque mortem nepoti pro securitate privigni inlatam credibile erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 6장5)
ac tamen initia fastigii Caesaribus erant magisque in oculis vetus mos, et privignis cum vitrico levior necessitudo quam avo adversum nepotem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 29장4)
illic viginti annis exilium toleravit Augustae ope sustentata, quae florentis privignos cum per occultum subvertisset, misericordiam erga adflictos palam ostentabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장8)
nam proscriptum patrem exul secutus, ubi domum Augusti privignus introiit, multis aemulis conflictatus est, dum Marcellus et Agrippa, mox Gaius Luciusque Caesares viguere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장3)
longeque rectius Lolliam induci, quando nullos liberos genuisset, vacuam aemulatione et privignis parentis loco futuram.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 2장3)
sic apud divum Augustum, quamquam nepotibus subnixum, viguisse privignos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 25장2)
testamentum tamen haud recitatum, ne antepositus filio privignus iniuria et invidia animos vulgi turbaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 69장8)
id solum diis et sibi provisum quod viveret privignus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 14장7)
Ergo dum scelera principis et finem adesse imperio deligendumque qui fessis rebus succurreret inter se aut inter amicos iaciunt, adgregavere Claudium Senecionem, Cervarium Proculum, Vulcacium Araricum, Iulium Augurinum, Munatium Gratum, Antonium Natalem, Marcium Festum, equites Romanos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 50장1)
ex quibus Senecio, e praecipua familiaritate Neronis, speciem amicitiae etiam tum retinens eo pluribus periculis conflictabatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 50장2)
ex quibus Lucanus Quintianusque et Senecio diu abnuere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 56장6)
post promissa impunitate corrupti, quo tarditatem excusarent, Lucanus Aciliam matrem suam, Quintianus Glitium Gallum, Senecio Annium Pollionem, amicorum praecipuos, nominavere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 56장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION